Hľadaný výraz: Mt 17,22-23; Mk 9,30-32; Lk 9,43-45, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23 et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.

30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”. 32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: 44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”. 45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.

1

mail   print   facebook   twitter